In diebus illis, id est in illo meditullio temporis inter ascensionem et Spiritus sancti missionem, exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit. Constat enim in spatio illo factam esse Matthiae electionem, licet non sit determinatum qua die. Unde quasi indefinite dictum est: In diebus illis. Et inde quasi ex forma scripti assumpsit Ecclesia formam legendi. Unde quia in Actibus apostolorum frequenter invenimus: In diebus illis, ideo cum in Ecclesia particulae Epistolarum praemittitur: In diebus illis. Et quia in Evangeliis saepe legitur: In illo tempore, ideo cum singulis diebus leguntur in Ecclesia particulae evangeliorum, praemittitur: In illo tempore. Viri fratres, oportet impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus sanctus per os David, de Juda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Jesum, qui duxit cohortem, et regis ministros ad hortum, in quo orabat Dominus. Vel quia osculo dedit proditionis indicium, et ita praebuit eis ducatum, qui connumeratus est in nobis, id est sortitus est sortem ministerii hujus, scilicet et apostolatus, qui quasi forte ut Dominica electione obtinuit apostolatum. Et eleganter dictum est connumeratus, quia numero, non merito, inter apostolos computatus est. Vel respicit ad hoc quod dixerat, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Jesum, et sortitus est sortem ministerii hujus, scilicet ducatus, id est habuit hunc ducatum. Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis. Quod quidem mystice exponunt, id est pro accepto pretio proditionis possedit infernum, qui dicitur terra morientium, sicut paradisus terra viventium. Alii dicunt Judam ibi sepultum, et ita possedisse, sed non est authenticum. Dictum est ergo, possedit, id est possideri fecit, quia de possessione ejus propria emptus est, et ab aliis possessus, et suspensus crepuit medius, et diffusa sunt viscera ejus. sed non per os ejus, ut sic parceretur ori, quo Salvatorem osculatus fuerat. Non enim tam viliter debuit inquinari, quod tam gloriosum, scilicet os Christi contigerat. Dignum enim erat, ut viscera quae proditionem conceperant rupta caderent, guttur quoque quo vox proditionis exierat laqueo arctaretur. Saepe enim modum poenae exprimit modus culpae. Unde absciditur homini caput corporis, quia ipse sibi abscidit caput mentis, id est rationem, sicut et Judas mortuus est in aere, tanquam aeris potestatibus sociandus. Congruum enim erat, ut separaretur ab angelorum et hominum regione, qui offensus fuerat utrisque. Et ita modus, et locus poenae congruit culpae.